IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
7. Paucis deinde post diebus neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent Lacedaemoniis alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani Epaminonda duce occupandae urbis eorum spem ceperunt. Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur, non tamen adgredi incautos potuerunt. Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt; et adversus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis viri pugnae se offerunt. Tantum animorum viriumque patriae et penatium conspectus subministrabat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur. Nam ut videre, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur sustinuere senes aciem, cui par ante dies universa iuventus esse non potuit. In eo proelio duo duces hostium cecidere, cum interim Ageislai adventu nuntiato Thebani recessere. Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuventus senum virtute et gloria incensa teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret. Cum victoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur. Quo audito his ex dolore metus et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita velut ex placito consensu a proelio diceditur.
8. Post paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum quo vires quoque rei publicae ceciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris, sic illo, velut mucrone teli, adlato duce Thebanorum rei quoque publicae vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse quam cum illo interisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi semper, sed patriae quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae; quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt, honoresque ita gessit, ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirabile videretur, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Quod ut servatum audivit adlatumque veluti laborum gloriaeque socium osculatus est, iterum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita velut gratulabundus patriae exspiravit.
9. Huius morte etiam Atheniensium virtus intercidit; siquidem amisso, cui aemulari consueverant, in segnitiam torporemque resoluti non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatuque ludorum reditus publicos effundunt et cum auctoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra visentes versificatoresque meliores quam duces laudantes. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum. Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret, et Philippus obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae cervicibus veluti iugum servitutis inponeret.