[1] Quid actum sit in caelo ante diem III idus
Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil
nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesiverit unde sciam,
primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum
factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem
aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam
venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit
auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem
Claudium vidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis." Velit
nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae
curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc
si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex
quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam
bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non
indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae
tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.
|