Lucius Apuleius
Apologia

-36-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-36-

 

Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognoverim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aevo et occidua senectute, tamen, si videtur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat veterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque victu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis Peri zoon geneseôs, peri zoon anatomês, peri zoon istorias multiiuga volumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus varia tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License