Lucius Apuleius
Apologia

-42-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-42-

 

Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta vanius et nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea novitatem eius ridiculam, (quis enim fando audivit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus pervulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et divinationem, nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum virorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. memini me apud Varronem philosophum, virum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de eventu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX versibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum venisse; ab eo pueros carmine instinctos indicavisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License