Lucius Apuleius
Apologia

-45-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-45-

 

XIII servos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae alia est evidentior calumnia? XIIII servi petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. postremo quid vis? puta Thallum adesse: vis probare eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum revinco; nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? an evenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in venaliciis vulgo sanitatem aut morbum venalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem valetudinis hominem vertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducos consternendos figulus valet quam magus. tu frustra postulasti, ut servos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad regionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius fuit, Aemiliane, ac multo gravius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. puer cecidit, puer vidit: num etiam puer aliqui incantavit?


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License