Lucius Apuleius
Apologia

-54-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-54-

 

Tibi adeo permitto, finge quidvis, reminiscere, excogita, quod possit magicum videri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et vulgatissima observationum consuetudine vere refutare. nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, dicas: «quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuistiitane est, Aemiliane? sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. «quam ob rem piscis quaeris?» «cur aegram mulierem inspexisti?» «quid in sudario habuisti?» utrum tu accusatum an interrogatum venisti? si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. votum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaveris, si verbenam sumpseris. dies me deficiet, si omnia velim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adservatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License