IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Tertium mendacium vestrum fuit macilentam vel omnino evisceratam formam diri cadaveris fabricatam, prorsus horribilem et larvalem. quodsi compertum habebatis tam evidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis vobis adempta est. nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando victimas supplicare. dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eum, videant, teneant, considerent. em vobis, quem scelestus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii vestri damnationem? non vos tot calumniarum tandem dispudet? hiccine est sceletus, haeccine est larva, hoccine est quod appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em vide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei vultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festive circa humeros vestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla videt aut omnia neglegit; hunc denique qui larvam putat, ipse est larvans.