IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obvias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid larvarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aevo et merito haud longe abest. ceterum Platonica familia nihil novimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam vestigavit et in extimo mundi tergo stetit. scit me vera dicere Maximus, qui TON UPEROURANION TOPON et OURANOUNôTON legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam vobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone BASILEUS nuncupatus: PERI TON PANTôN BASILEA PANT' ESTI KAI EKEINOU ENEKA PANTA , quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque vice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.