Lucius Apuleius
Apologia

-67-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-67-

 

Quid igitur est? cuivis clarius dilucet aliam rem invidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias provocarit. quinque igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: una res est, quod numquam eam volvisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in villa ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; novissima et eadem invidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne virus totis viribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in villa extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controversia refutabo, ut medius fidius verear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut invidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intellegetur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam frivolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License