IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nunc dum ordinem rei breviter persequor et
efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad invidiam meam inductum et
longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis vel
si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce
diligentissime cognoscatis.
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico,
quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos
relictos in potestate paterni avi -- nam superstite patre Amicus decesserat --
per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen
libenter in ipso aetatis suae flore tam diu vidua. sed puerorum avus invitam
eam conciliare studebat [in] ceterum filios suos Sicinio Claro eoque ceteros
procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se
filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum
obstinate propositam videret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis
eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum
Sicinio Claro, verum enimvero variis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum
puerorum avus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui
maior natu erat, fratri suo tutor esset.