Lucius Apuleius
Apologia

-69-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-69-

 

Eo scrupulo liberata cum a principibus viris in matrimonium peteretur, decrevit sibi diutius in viduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat. mulier sancte pudica, tot annis viduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ viscerum saucia, vitiatis intimis uteri saepe ad extremum vitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingravescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis valitudinem medicandum. consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseverabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui viduitatis eius velut quandam virginitatem carminibus et venenis violarem. saepe audivi non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non venit in mentem, priusquam ego Oeam venirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam vel potius da ipsi: legat, sua sibi voce suisque verbis sese revincat. Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio? -- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illis sit mecum quam secum dissensio. --


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License