Lucius Apuleius
Apologia

-72-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-72-

 

Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego advenio pergens Alexandream. dixissem hercule «quod utinam numquam evenisset», ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris advectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo venit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa honorem meum observanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim videbatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem voluntatem meam verbis inversis periclitabundus, quoniam me viae cupidum et conversum ab uxoria re videbat, orat, saltem paulisper manerem: velle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License