IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Utinam hercule possem quae deinde dicenda
sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum
deprecanti simpliciter ignovi, videar nunc levitatem exprobrare. confiteor
enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide
descivisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari
pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quidvis
pati, quidvis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi
mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi vitio vortenda sit, sed
socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris viliorem se aut
improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime
potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam
perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis viribus conflavit.
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic
advocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula,
hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime
gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in istis quod sibi
plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium
simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum
ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aevo cunctis probris
palam notus, olim in pueritia, priusquam isto calvitio deformaretur, emasculatoribus
suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuventute saltandis fabulis exossis
plane et enervis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim
quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.