Lucius Apuleius
Apologia

-83-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-83-

 Autos epeisas touton anti pantôn aireisthai, thaumazôn ton andra kai spoudazon auton oikeion diemou poieisthai.

Nun de ôs katêgoroi êmon kakoetheis se anapeithousin, aiphnidion egeneto Apoleios magos, kai egô memageumai up’, autou kai erô. Elthe toinun pros me, eôs eti sôfronô.

 

 Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim vocales dicuntur, etiam propriam vocem usurparent, si verba ita, ut poetae aiunt, pinnis apta vulgo volarent, nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, verba suppressa de Rufini manibus foras evolassent, totum forum tumultu complessent: «se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum»? quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est: veritas olim interversa nunc se fert et velut alto barathro calumnia se mergit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License