Lucius Apuleius
Apologia

-87-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-87-

 

Ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris me offuturas. Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque verisimiliter conficta, qua videri volebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem, si magia confidebam? qua autem via ad istos pervenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam vitiosis verbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt versibus amatoriis satis scite lascivire? sic est profecto, cuivis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendavit. Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi: ELTHE TOINUN, EôS ETI SôFRONô, post hasce litteras evocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conversatam. dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem vel loquentem matrem suam propter insaniam viderit; neget eam rationibus villiconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum graviter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caveret; neget vere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, vulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud villam iam pridem condicto loco nubsisse.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License