IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
De aetate vero Pudentillae, de qua post ista
satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse,
de ea tibi paucis respondebo: nam [non] necesse est in re tam perspicua
pluribus disputare.
Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius
partim tabulario publico partim domo adservantur, quae iam tibi ob os
obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae
impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta
mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum
hoc est, liberalius agam, -- nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est,
redonabo igitur vicissim decem annos -- Mezentius cum Ulixe erravit:
quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum
quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, viginti annos semel detraham.
iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, invenies nunc Pudentillae haud
multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o
mendacium viginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris,
falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem dixisses, posses videri
computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. cum
vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea
quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu errasse, nisi forte
triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.