IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cognitum hoc est tota civitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. venerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros advolutus veniam et oblivionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Avito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Avitus te, Maxime, opperiebatur. is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua verborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut «vir bonus dicendi peritus». scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide si praelegam, mea voce pronuntiabo. cedo tu Aviti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque optimi viri litteras ter et quater aveo quantovis temporis dispendio lectitare. --