IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Non sum
nescius debuisse me post istas Aviti litteras perorare. quem enim laudatorem
locupletiorem, quem testem vitae meae sanctiorem producam, quem denique
advocatum facundiorem? multos in vita mea Romani nominis disertos viros sedulo
cognovi, sed sum aeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Avitus esse longe malit, si
cum eo se remota invidia velit conferre; quippe omnes fandi virtutes paene
diversae in illo viro congruunt. quamcumque orationem struxerit Avitus, ita
illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato gravitatem
requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec
Hortensius distributionem nec Calvus argutias nec parsimoniam Salustius nec
opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Avitum audias, neque
additum quicquam velis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Avito recognosces.
tua me comitas, ut vel pauca dicerem de eo, invitavit. at non usque adeo tuae
benivolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa
prorsus ad finem inclinata de egregiis virtutibus eius nunc demum incipere,
quin potius eas integris viribus et tempori libero servem.