Lucius Apuleius
Apologia

-96-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-96-

 

Nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti viri ad pestes istas oratio revolvenda est.
 Audesne te ergo, Aemiliane, cum Avito conferre? quemme ille bonum virum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere? an invasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum vestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Avitum satisfecit, qui mihi apud tantum virum gratias egit? puta me acta apud Avitum, non litteras ipsius legisse. quid posses vel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me vitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine revertisset. vel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine vel iam adveniens ex itinere praemisit, quas adhuc validus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor vitae curriculum cum fratre optumae memoriae viro currat. --


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License