Lucius Apuleius
Apologia

-98-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-98-

 

Ait ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigravit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; favet enim Rufino Aemilianus et proventum cupit. -- ehem, recte vos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fovet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere; male vos, qui suggessistis. plane quidem, si puerum velis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re adversare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. investem a nobis accepisti: vesticipem ilico reddidisti; cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aevi convivium agitat. ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister convivio; in ludo quoque gladiatorio frequens visitator nomina gladiatorum et pugnas et vulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque vult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, privignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuvenis, vix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License