Lucius Apuleius
Apologia

-99-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-99-

 

Testor igitur te, Claudi Maxime, vosque, qui in consilio estis, vosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis privignus curae meae iugum cervice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala valetudine scriberet, diu sum adversus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium gravissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oravi; postremo, ni impetrarem, diversurum me ab ea comminatus sum: mihi hanc veniam tribueret, malum filium beneficio vinceret, me invidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis devinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quivis vel aeque ut ego spernens hereditatis tamen vindicari de tam inofficioso privigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulavit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua avaritia coniectavere. solvo vos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demovere. pugnavi cum irata matre pro privigno malo vitricus, veluti pater pro optimo filio adversus novercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License