Lucius Apuleius
Apologia

-101-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-101-

 

At ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit. ipse iam, ut [qui] sui potens ac vir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare, poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, verum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae invidiam, funditus sustuli.
 Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum revincam. dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Corvinius Celer, vir ornatus; adest etiam tutor auctor mulieris, vir gravissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit. --
 [testimonium Cassi Longini tutoris et Corvini Clementis quaestoris]
 Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium invidiosum est, num vel hoc saltem in me collatum?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License