Lucius Apuleius
Apologia

-102-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-102-

 

Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutaverim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum veneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi [nihil] quicquam impertiret? o grave veneficium dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui devincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetravi. putate vos causam non apud Claudium Maximum agere, virum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem pravum et saevum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi: date ei quod sequatur, ministrate vel tantulam verisimilem occasionem secundum vos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui vos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis adortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius voluerat? negatis. divitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, verum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [stenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli vestri atrox principium nomine privigni mei formatum: «hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui»?


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License