Lucius Apuleius
De deo Socratis

-9-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-9-

 

Si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in aere intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam devergant enim pondere sed nec flammida, ne sursum versus calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media natura, ut ex regionis ingenio si etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam terrea neque tam levia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata vel enim utrimque commixta sint, sive amolita seu modificata utrisque rei participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. Habeant igitur haec daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, et aliquid levitatis, ne ad inferna praecipitentur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License