Lucius Apuleius
De deo Socratis

-14-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-14-

 

Unde etiam religionum diversis observationibus et sacrorum variis suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex hoc divorum numero, qui nocturnis vel diurnis, promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus hostiis vel caerimoniis vel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longe varietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae et exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuisque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis conperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo celebrata et frequentata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Id potius praestiterit Latine dissertare, varias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de praesagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License