Lucius Apuleius
De deo Socratis

-17-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-17-

 

Igitur mirum, si Socrates, vir adprime perfectus et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc deum suum cognovit et coluit, ac propterea eius custos prope dicam Lar contubernio familiaris cuncta et arcenda arcuit et praecavenda praecavit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clauderet, ibi divinatione consisteret? Multa sunt enim, multa de quibus etiam sapientes viri ad hariolos et oracula cursitent. An non apud Homerum, ut quodam ingenti speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus divinationis, seorsus sapientiae officia? Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque vir facundia laudatus et peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat atque eos auctoritate advertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur tali in tempore me ad dicendum exhor<TA>tus est? Nempe Pylius orator, eloquio comis, experimentis catus, senecta venerabilis, cui omnes sciebant corpus annis habere, animum prudentia vigere, verba dulcedine adfluere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License