Lucius Apuleius
De mundo

-1-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-1-

 

Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae utriusque sunt; vel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum recta custodia. Cuius cardinem - sic enim dixerim kentron - robustum et inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis omnibus, ut videri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. Ultra deorum domus est, quod caelum vocamus: quod quidem divinis corporibus onustum videmus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aevi defectione factura. Sed cum omne caelum ita revolvatur ut sphaera, eam tamen radicibus oportet teneri, quas divina machinatio verticibus adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco volumine rotundare; eos polos dicimus, a quibus, veluti a cardinibus, directio quaedam profecta axis est dictus, divisor et disterminator mundi, orbem terrae in medietate constituens. Verum hi vertices, quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis vocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus et austrinis vaporibus mollis. Sed caelum ipsum stellaeque caeligenae omnisque siderea conpago aether vocatur, non, ut quidam putant, quod ignitus sit et incensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur, elementum non unum ex quattuor quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, primum ordine, genere divinum et inviolabile.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License