IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Post eam vero partem, quae sancti aetheris finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores et vaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtingantur ardoribus, quantum maximis parva et quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis, se iaculari atque emicare et scintillare flammae quaedam ostensae oculis nostris videntur, quas Graeci cometas et docidas et bothynos appellant quasque labi et fluere frequenter videmus, lucere facile faciliusque restingui. Exin inferioris aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus est glacialis rigor; sed superioris vicinia claritatis et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore interdum luce vestitur. Huius saepe mutabilis convertitur species, cum sit natura vitiabili: et in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et nimbis vehementibus rumpitur, nivibus etiam et glacie inhorrescit et praecipiti grandique desuper verberatur; turbinum flatibus typhonumque conflictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium caelestium iaculis ignescit.