Lucius Apuleius
De mundo

-6-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-6-

 

Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri terminantur anfractus. Sed occiduarum partium mare per angustias oris artatum in artissimos sinus funditur et rursus a Columnis Herculis refusum, in inmensam latitudinem panditur, saepiusque coeuntibus terris, veluti quibusdam fretorum cervicibus, premitur et idem rursus cedentibus est terris inmensum. Primum igitur a Columnis navigantibus dextrum latus duobus sinibus maximis cingitur, quorum primus duas Syrtes habet, alter inparibus quidem sinuatur figuris, sed in maxima divisus est maria, quorum unum Gallicum dicitur, alterum Africum, quod quidem Aristoteles Sardiniense maluit dicere, tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum et post Creticum, eo indiscretis finibus Pamphylium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante Aegaea et Myrtoa sunt maria. His sane vicinus est Pontus, sinus amplissimus maris nostri, cuius extremus recessus in Maeotim senescit; ex Hellesponti fonte concipitur vestibulumque eius Propontius vocatur. Ab ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens. Hinc patescunt finitima Rubri maris, quae per angustas longinquasque faucis in Hyrcanium et Caspium flectuntur sinus, ultraque profundae vastitatis esse maria creduntur. Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare, per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumvectus Oceanus orbis nostri metas includit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License