IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sed in altera parte orbis iacent insularum aggeres maximarum, Britanniae duae, et Labeon et Hibernia, iis quas supra diximus [esse] maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae. Sunt minores vero ultra Indos, Probane atque Loxe. Multaeque aliae, orbis ad modum sparsae, hanc nostram insulam [id est hunc terrarum orbem], quam maximam diximus, ornamentis suis pingunt et continuatione ut quibusdam sertis coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, latitudo XL, prolixitas LXX milia stadiorum tenet. Sed in divisione terrarum orbis Asiam et Europam et cum his vel, sicut plures, praeterea Africam accepimus. Europa ab Herculis columnis usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis Pontici maris usque ad alias angustias, quae inter Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi iacent, constringiturque Oceani cingulo et societate nostri maris. Sed alii alio modo, ut quidam ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos metiuntur. Africam vero ab isthmo Rubri maris vel ab ipsi fontibus Nili oriri putandum eiusque in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum plerique Asiae, plures Africae adiungunt, ut insularum situs sunt qui cum finitimis locis conprehendunt et sunt qui in alia divisione eas habendas putant. De mari satis dictum.