IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Glaciem dicimus umorem sereno rigore concretum. Huic est pruina consimilis, si mollitia roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus in nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum fetu gravidatur. Imber exprimitur, cum inter se urguentur nubium densitates; totque diversitatibus pluviae cadunt, quot modis aer nubili condicionibus cogitur. Raritas enim nubium stillicida dispergit, quae concretae vehementius effundunt agmina largiora et eas aquas, quas imbres vocamus, a quibus hoc differunt nimbi, quod imber pluvia iugis est, nimbus autem quanto repentinus est, tanto vehementior, et quanto improvisior praecipitatio eius est, tanto breviore casu restringitur. Nives autem colligi iactatione densarum nubium constat; nam priusquam in aquam defluant, fractae ac discissae spumas agitationibus suis faciunt et mox gelatus umor rigore frigoris inhorrescit. Haec cum, victis nubibus, crebrior ad terram venit, eam nos tempestatem ningorem vocamus. Grandinare vero tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso pondere et festinante perrumpit eademque vi et ad pernicitatem incitata et, cedente aeris molli liquore, praecipitata indignatione vehementi humum verberat.