Lucius Apuleius
De mundo

-13-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-13-

 

At Favorinus, non ignobilis sapiens, halec de ventis refert: quattuor mundi plagas inparem numerum habere ventorum, eo quod ortus et occasus mutentur terna vice cum solis accessu, meridies et arctos isdem semper regionibus sint notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem et solstitialem et brumalem, quibus occasus redduntur eadem intervallorum fratione conversa. Eurus igitur aequinoctialis orientis est ventus nec invenusta nominis eius fictio est, qui sit apo tes heoias rheon. Idem apheliotes a Graecis, subsolanus a nostris solet dici. Sed qui ab aestiva solstitiali orientis meta venit, boreas graece, latine aquilo nominantur; hunc aithregenen quod sit alias serenus, Homerus ait; borean vero apo tes boes quod non sine clamore soleat intonare. Tertium ventum, qui ab oriente hiberno venit, Graeci euronoton vocant. Item occidui sunt tres: caurus, qui graece argestes vocatur, is est adversus aquiloni; item favonius, Zephiros euro contrarius; tertius africus, lips, vulturno reflat. Meridies vero, quoniam eadem semper regione signatur, uno austro, id est notoi, flatur ... et is septemtrio habet cognomentum, qui tamen graecma lingua aparktias dictus est.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License