Lucius Apuleius
Apologia

-4-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-4-

 

Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: «accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine» -- pro nefas -- «disertissimum». nisi fallor enim, his ipsis verbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo vere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam gravia formae et facundiae crimina vere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod Homericus Alexander Hectori:

Ou toi apoblêtesti theôeipikudea dôra,
Ossa ken autoi dôsin, ekôn douk an tis eloito.

munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis volentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse voltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium sollertissimo artificio [argumenta] ambifariam dissolverit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornaverint. sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, vigorem debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, vides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License