IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
De aere tantum habuimus, quod diceremus. Sed non aquarum modo tellus in se fontis habet, verum spiritu et igni fecunda est. Nam quibusdam sub terris occulti sunt spiritus et flant incendia indidem et suspirant, ut Liparae, ut Aetna, ut Vesuvius etiam noster solet. Illi etiam ignes, qui terrae secretariis continentur, praetereuntes aquas vaporant et produnt longinquitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, viciniam cum ferventiores opposito incendio aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem poetae sciunt in fabulis inferorum. At enim illos quis non admirandos spiritus arbitretur, cum ex his animadvertat accidere, ut eorum religione lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars vero praesagiis effantes futura? quod in oraculis Delphicis est ceterisque. Vidi et ipse apud Hierapolim Phrygiae non adeo ardui montis vicinum latus nativi oris hiatu reseratum et tenuis neque editae marginis ambitu circumdatum. Sive illa, ut poetae volunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos anhelitus eos credi prior ratio est, proxima quaeque animalia et in alvum prona atque proiecta venenati spiritus contagione corripiunt et vertice circumacta interimunt. Antistites denique ipsos semiviros esse, qui audeant propius accedere, ad superna semper sua ora tollentes; adeo illis cognitum est vim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate densata, inferiores quoque facilius adire atque percellere.