IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Saepe accidit ut nativi spiritus, per terrae concavas partes errantes, concuterent solida terrarum, saepius ut spiritus, crescente violentia et insinuantes se telluris angustiis nec invenientes exitum, terram moverent. Horum motuum tam varia nomina quam diversi ... Namque obliquis lateribus proxima quaeque iactantes et acutis angulis mobiles epiclintae graece appellantur; sed qui subsiliunt, excutientes onera et recuperantes directis angulis, brastae vocitantur; illi, qui abstrudere videntur, hiematiae dictis; quorum inpulsu dissilit tellus, rhectae sunt nominati. His passionibus contigit ut quaedam terrae expirent halitus, aliae vomunt saxa, nonnullae caenum; sunt quae fontes pariunt insolentibus locis, peregrinorum fluminum sulcantes vias. Ostae sunt motus, quibus semel solum quatitur; palmatiae vero appellantur, quorum pavitatione illa quae trepidant sine inclinationis periculo nutabunt, cum directi tamen rigoris statum retinent. Mycetias vocatur taetri odoris inquietudo terrena. Audiuntur mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum spiritus invalidus ad terram movendam per aperta telluris inventis itineribus progreditur.