IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
His talibus marina sunt paria, cum fluctuum currentium mole nunc progressibus litora, nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur etiam caeli marisque cognatio, cum menstruis cursibus lunae detrimenta et accessus fretorum atque aestuum deprehenduntur. Verum enimvero ut, quatenus possum, de universitate quod sentio breviter absolvam, elementorum inter se tanta concordia est, aeris, maris atque terrae, ut admirari minus deceat, si illis eadem incommoda soleant ac secunda contingere,particulatim quidem rebus ortus atque obitus adferentia, universitatem vero a fine atque initio vindicantia. Sed quibusdam mirum videri solet, quod, quum ex diversis atque inter se pugnantibus elementis mundi natura conflata sit, aridis atque fluxis, glacialibus et ignitis, tanto rerum divortio nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus illud simile satisfaciet, cum in urbe ex diversis et contrariis corporata rerum inaequalium multitudo concordat; sunt enim pariter dites et egentes, adolescens aetas permixta senioribus, ignavi cum fortibus, [pessimi optimis congregati. Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse civilis rationis admirandam temperantiam, cum quidem de pluribus una sit facta et similis sui tota, cum dissimilia membra sint (cum) receptrixque sit naturarum ad diversa tendentium fortunarumque per varias fines exitusque pergentium. Et, ut res est, contrariorum per se natura amplectitur et ex dissonis fit unus idemque concentus.