IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quid enim mundo praestantius? Lauda, quam putas, speciem: portio a te laudabitur mundi; admirare, quam voles, temperantiam, ordinationem, figuram: hic et per hunc illud quodcumque est invenietur esse laudandum. Nam quid, oro te, ornatum atque ordinatum videri potest, quod non ab ipsius exemplo imitata sit ratio? Unde kosmos graece nomen accepit. Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea per easdem vias, custoditis temporum vicibus nec ullius erroris interiectione, confusis, digeruntur tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecundae horae procreantur, nunc aestivos vapores revolventes, nunc pruinas hiemis circum referentes; dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur menses, menses texunt annos, anni seriem conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus magnitudine inmensus curbisus rapidus, splendore perlucidus, valenti habitudine, pubertate iuvenali (causa). Hic animalium nantium atque terrestrium, pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, species separavit fixitque leges vivendi atque moriendi. Ex hoc animantia vitalis spiritus ducunt. Hinc illi statis cursibus temporum eventus, qui admirationi solent esse, cum vel ter se ventorum proelia ciuntur, vel disiectis nubibus fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernaeque confligunt, micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, placatis omnibus, amoena laetitia mundi reseratur.