Lucius Apuleius
De mundo

-23-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-23-

 

Videas et viridantibus comis caesariatam esse terram et scatebris fontium manantem, et aquarum agminibus concientem, parientem atque educantem, nec occasibus fatigari, nec saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper tam pigris quam moventibus faecibus, aquarum saepe adluvionibus mersam, flammarum per partes voracitate consumptam. Quae tamen illi cum regionaliter videantur esse pestifera, ad omnem salvaria sunt et ad redintegrationem eius valent; et cum movetur, profecto spirat illos spiritus, quibus clausis et effugia quaerentibus movebatur, imbribus etiam madefacta non solum ad educandos fetus suos opimatur, verum etiam pestifera contagione proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graviores et minus puri aeris spiritus differuntur atque purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et brumalis austeritas terrestrium viscerum venas remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium, cetera occidentium vices sustinent sorsque nascentium obitorum loco pullulat et occidentium numerus nascentibus locum pandit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License