Lucius Apuleius
De mundo

-26-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-26-

 

Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimis reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium vitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed esset circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris nive, argenti luce, flammis ex auro vel electri claritate. Limina vero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. Ante fores viri fortes stipatoresque regalium laterum tutela pervigili custodiam per vices sortium sustinebant.Erant inter eos et divisa officia; in comitatu regio armigeri quidam, at extrinsecus singuli custodes locorum erant et ianitores et atrienses. Sed inter eos aures regiae et imperatoris oculi quidam homines vocabantur. Per quae officiorum genera rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum omnia quae ubique gererentur (quae) ille otacustarum relatione discebat. Dispensatores pecuniae, quaestores vectigalium, tribunos aerarios habebat; alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii venatibus ugendis provinciam nacti, pars domibus et urbibus praefecti putabantur et ceteri, perpetuis magnisque curis, observationi singularum rerum adpositi erant. Sed omne Asiaticum regnum ab occidente Hellespontus terminabat, ab ortu gens inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique dispositi et permixta locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni atque nocturni, exploratores ac nuntii et specularum incensores adsidui; tum horum per vices incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, in uno die imperatori significabant quod erat scitu opus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License