Lucius Apuleius
De mundo

-33-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-33-

 

Huius locum si quaerimus, neque finitimus est terrae contagionibus nec tamen medius in aere turbido, verum in mundano fastigio, quem Graeci ouranon recte vocant, ut qui sit altitudinis finis. Olympon etiam idem illa ratione eum nominant, quem ab omni fuscitate ac perturbatione vident liberum. Neque enim caliginem nubium recipit vel pruinas et nives sustinet nec pulsatur ventis nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis summae, contingere poeta his verbis cecinit: Oulympond'hoti phasi theon hedos asphales aiei Emmenai; out'anemoisi tinassetai oute pot'ombroi Devetai oute chion epipilnatai, alla mal'aithre Peptatai annephelos, leuke d'epidedromen aigle. Hanc opinionem communis mos et hominum observationes secutae adfirmant superiora esse deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut manibus extensis ad caelum precemur. Romanus etiam poeta sic sensit: Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem. Unde illa, quae videntur suntque omnibus praestantiora, easdem sublimitates regionum tenent, astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis ordine licet perpetuo frui nec diversis spatiis et temporibus observantissimam legem suorum aliquando itinerum mentiuntur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License