Lucius Apuleius
De mundo

-35-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-35-

 

Postremo, quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecentor in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, nisi quod ceteris aerumnosum et multiplex et curarum innumerabilium videtur esse hoc ipsum, alicuius officii principem fieri, deo vero nec tristis nec onerosa est imperii sui cura. Namque inmobilis circumfert et regit cuncta, naturas formasque diversis regionibus commovens, ut est lex civitatis semel promulgata, perpetuis observationum rationibus fixa, ipsa quidem inmutabilis, at eius arbitrio parentium mentes agitantur nutuque eius et dominatione flectuntur: ex scitis eius magistratus tribunalia, principia milites frequentabunt, recuperatores iudiciis praesidebunt, decuriones et quibus ius est dicendae sententiae ad consessum publicum commeabunt; et alius ad Minuciam frumentatum venit et aliis in iudiciis dies dicitur;reus purgandi se necessitate, insectandi studio accusator venit; ille moriturus ad supplicii locum dicitur, hic ad convivii repotia (et) vespertinus comisator adventat. Sunt et publicarum epularum apparatus et lectisternia deorum et dies festi, ludi scaenici ludique circenses; diis sacrificatur, Geniis ministratur, obitis libatione profunditur aliusque alio fungitur munere parentque omnes iussis legum et communis imperii. Videasque illam civitatem pariter spirantem Panchaeis odoribus et graveolentibus caenis, resonantem hymnis et carminibus et canticis, eandem etiam lamentis et ploratibus heiulantem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License