IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Fatum autem Graeci heimarmenen a tractu quodam invicem causarum se continentium volunt dici, decretum idem pepromenen dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum moiran vocant, quod ex partibus constet; hinc ennomon, quod unicuique adtributio sua sit adscripta Adrasteia denique est ineffugibilis necessitas ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus cum ratione temporis faciens, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est praeteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis momenti praesentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cura digitorum, id futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem proprietate contingit, ut sit Atropos praeteriti temporis fatum, quod ne deus quidem faciet infectum; futuri temporis Lachesis a fine cognominata, quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat, ne cura sollers rebus omnibus desit. Deum vero ire per omnes Terrasque tractusque maria caelumque profundum non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec verba: «deus namque, sicut vetus», inquit, «continet ratio, principia et fines et media rerum omnium penetrat atque inlustrat ac curru volucri superfertur; eundem deum ultrix Necessitas semper et ubique comitatur, eorum qui a sacra lege discesserint vindex futura; quam faciet ille mitificam, qui statim a tenero et ipsis incunabulis intellexit, extimuit eique se totum dedit atque permisit».