IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exsilit, rem familiarem abicit velut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: «Crates» inquit «Cratetem manu mittit»: et exinde non modo solus, verum nudus et liber omnium, quoad vixit, beate vixit. Adeoque eius cupiebatur, ut virgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis, ultronea eum sibi optaverit. Cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam viderat: proinde sedulo consuleret, ne post querela eam caperet; enimvero Hipparche condicionem accipit. Iam dudum sibi provisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse invenire; proinde duceret quo liberet. Duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque virginem imminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.