IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Icario in mari modica insula est - exadversum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur; utramius clementer navigantem dies alter in portu sistit. Ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliveto, nec vinitori nec holitori scalpitur. Ruratio omnis in sarculo ei surculo, quorum proventu magis fructuosa insula est quam frugifera. Ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. Oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. Enimvero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; id fanum secundo litore, si recte recordor viam, viginti haud amplius stadia oppido abest. Ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculis, poculis et huiuscemodi utensilibus. Magna etiam vis aeris vario effigiatu, veterrimo et spectabili opere; vel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil videor effectius cognovisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. Adulescens est visenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem cervicem scapularum finibus obumbrat; cervix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatur; eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis variegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde velat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeva distantibus digitis nervos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admovet, ceu parata percutere, cum vox in cantico interquievit; quod interim canticum videtur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare. Verum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat. Ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse; et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aevi, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. Quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. Sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captivos Cambysae regis, Aegyptum cum adveheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis divini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Gillo Crotoniensium principe reciperatum. Verum enimvero celebrior fama obtinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas vices, geometriae sollertissimas formulas didicisse; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Brachmanos - hi sapientes viri sunt, Indiae gens est - eorum ergo Brachmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem scientiam, numinum vagantium statos ambitus, utrorumque varios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita; Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot vices vitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta vel praemia. Quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus versuum nexu repudiato conscribere ausus est passis verbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humavit. Fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse. Tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, vir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere, verbaque, quae volantia poetae appellant, ea verba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. Prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. Non in totum aevum tamen vocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed gravioribus viris brevi spatio satis videbatur taciturnitas modificata, loquaciores enimvero ferme in quinquennium velut exsilio vocis puniebantur. Porro noster Plato, nihil ab hac secta vel paululum devius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, impigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere. Qua moderatione videor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestivae vocis testimonium consecutus.