Lucius Apuleius
Florida

-16-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-16-

 

Priusquam vobis occipiam, principes Africae viri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decrevistis, prius volo causam vobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula - quippe ita institui omne vitae meae tempus vobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicavi: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius vos et gnaros et iudices habeam - quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu vestro distulerim. Exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam improvisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. De ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. An etiam de ingenio pauca vultis? Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictavit certavitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. Namque eum etiam vicit saepenumero - pudet dicere. Reperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, agnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias vitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. Rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. Nec eo minus et leno periurus et amator fervidus et servulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. Hisce laudibus diu in arte comoedica, nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens. fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moveret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad vos venit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, variis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. Postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia convenere; sese quisque exadversum quam proxime collocat; serus adveniens amicis adnuit, locum sessui impertiant; extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro, ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia exspectare. Interim dies ire, neque Philemon ad condictum venire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. Sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. Commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus volumini , adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae vacuus, libri oblitus et auditorii securus. Stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. Dein regressi ad populum renuntiavere Philemonem poetam, qui exspectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi veram fabulam consummasse; enimvero iam dixisse rebus humanis valere et plaudere, suis vero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nuptialem venisse; proin, quoniam poeta optimus personam vitae deposuerit, recta de auditorio eius exsequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. Haec ego ita facta, ut commemoravi, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem vobis volentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo vehementer talum inverti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. Tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. Et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique violentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. Cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperavi, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad vos festinanti satis videbatur, veniebam redditum quod pepigeram, cum interim vos mihi beneficio vestro non tantum clauditatem dempsistis, verum etiam pernicitatem addidistis. An non properandum mihi erat, ut pro eo honore vobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? Non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset vestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. Neque enim aut levi mercede emit qui precatur, aut parvum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere velis quam rogare. Id ego arbitror praecipue in honore observandum; quem qui laboriose exoraverit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui vero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. Duplam igitur vobis gratiam debeo, immo enimvero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo. Sed nunc inpraesentiarum libro iusto ad hunc honorem mihi nondum conscripto, ita ut soleo, publice protestabor. Certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit liber quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat. Quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie vobiscum probare. Est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. Quibusnam verbis tibi, Aemiliane Strabo, vir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem verbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle reperio. Sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor -laetitia facundiae obstrepit et cogitatio voluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mavult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. Quid faciam? cupio gratus videri, sed prae gaudio nondum mihi vacat gratias agere. Nemo me, nemo ex illis tristioribus velit in isto vituperare, quod honorem meum non minus mereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi viri tanto testimonio exsulto: quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum vir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae viros quodam modo astitit. Nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemoravit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea vota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognovit. Iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. Ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. Quin etiam commemoravit et alibi gentium et civitatium honores mihi statuarum et alios decretos. Quid addi potest ad hoc praeconium viri consularis? Immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. Iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me vobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. Ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, vir, cui omnes provinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. Quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimvero, quid superest? Aemilianus Strabo, vir consularis, brevi votis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Carthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. Nonne videtur hoc vobis senatus consultum esse? Quid quod et Carthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreverunt locum statuae, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salva veneratione, salva reverentia consularis sui viderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perveniret. Ceterum meminerant optimi magistratus et benivolentissimi principes mandatum sibi a vobis quod volebant. Id egone scirem ac praedicare cessarem? ingratus essem. Quin etiam universo ordini vestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decoravere, in qua curia vel nominari tantummodo summus honor est. Igitur, quod difficile factu erat quodque re vera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id - praefascine dixerim - iam quodam modo mihi obtigit. Quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem civitatibus umquam defuere, ne ut Carthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. Sed de hoc tum ego perfectius, cum vos effectius. Quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo civium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto, plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis provincias est totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium, semper annorum repraesentet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License