IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
«Pol quidem tu dignus» inquam «es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem Veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti.» At ille digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus «Tace, tace» inquit et circumspiciens tutamenta sermonis: «Parce» inquit «in feminam divinam, nequam tibi lingua intemperante noxam contrahas.» «Ain tandem?» inquam. «Potens illa et regina caupona quid mulieris est?» «Saga» inquit «et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera exstinguere, Tartarum ipsum inluminare.» «Oro te» inquam «aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis communibus.» «Vis» inquit «unum vel alterum, immo plurima eius audire facta? Nam ut se ament afflictim non modo incolae verum etiam Indi vel Aethiopes utrique vel ipsi Anticthones, folia sunt artis et nugae merae. Sed quod in conspectu plurium perpetravit, audi.