Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-20-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-20-

 

Haec Aristomenes. At ille comes eius, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem eius respuebat: «Nihil» inquit «hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius», et ad me conversus: «Tu autem» inquit «vir ut habitus et habitudo demonstrat ornatus accedis huic fabulae«Ego vero» inquam «nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint ita cuncta mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo hercules et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit, asperam denique ac prolixam viam sine labore ac taedio evasi. Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari, sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus pervecto

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License