Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-21-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-21-

 

Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit. Nam comites uterque ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressui stabulum conspicatus sum accessi et de quadam anu caupona ilico percontor: «Estne» inquam «Hypata haec civitas?». Adnuit. «Nostine Milonem quendam e primoribusAdrisit et: «Vere» inquit «primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit.». «Remoto» inquam «ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus». «Videsne» inquit «extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt, et altrinsecus fores proxumum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillulam et habitu mendicantis semper incedit.»


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License