Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-13-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-13-

 

Ad haec renidens Milo: «Qua» inquit «corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?» «Procerus» inquam «et suffusculus, Diophanes nomine.» «Ipse est» ait «nec ullus alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunae scaevam an saevam verius dixerim miser incidit. Nam die quadam cum frequentis populi circulo conseptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum peregrinationi cupiens. Quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumina, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium quos mercedem divinationis auferret, ecce quidam de nobilibus adulescentulus a tergo adrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut adsidat effecit, [attonitus] et repentinae visionis stupore <attonitus> et praesentis negotii quod gerebat oblitus infit ad eum: «Quam olim equidem exoptatus nobis advenis?». Respondit ad haec ille alius: «Commodum vespera oriente. Sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quem ad modum exinde ut de Euboea insula festinus enavigasti et maris et viae confeceris iter

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License