Lucius Apuleius
Apologia

-9-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-9-

 

Mitto haec. venio ad ceteros vorsus ut illi vocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium moverent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudavi? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audivit tam verisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? «fecit vorsus Apuleius». si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? «at enim ludicros et amatorios fecit». num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi vos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Civis cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lascive illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos vero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. «at philosophi non fuere». num igitur etiam Solonem fuisse serium virum et philosophum negabis, cuius ille lascivissimus versus est: mêrôn imeirôn kai glukerou stomatos? et quid tam petulans habent omnes versus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

«et Critias mea delicia est et salva, Charine,
 pars in amore meo, vita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut vult,
 hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim vobis, unus sibi quisque quod ipse est:
 hoc mihi vos eritis, quod duo sunt oculi

recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

«florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
 carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
 quae bis septeno vere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora vernent,
 aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro verno flore tuum ver,
 ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore reddes,
 proque rosis oris savia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
 cedent victa tuo dulciloquo calamo

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License